FREE BOOKS TO READ SPONSORS

Atlanta Nightlife

Christmas With
St. Nick

Electronics
Recycling

FSBO Leads For
Real Estate Agents

Real Estate
Agent Coaching

Prophetia Ionae(Jonah)
Latin Vulgate Bible

Page 1 of 6

 

Prepared by Pamela Downing. 

PROPHETIA IONAE. 

I 1 Et factum est verbum Domini ad Ionam, filium Amathi dicens:
2 Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et praedica in ea,
quia ascendit malitia ejus coram me.  3 Et surrexit Ionas, ut fugeret
in Tharsis a facie Domini, et descendit in Ioppen; et invenit navem
euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret
cum eis in Tharsis a facie Domini. 

4 Dominus autem misit ventum magnum in mare; et facta est tempestas
magna in mari, et navis periclitabatur conteri.  5 Et timuerunt
nautae, et clamaverunt viri ad deum suum, et miserunt vasa, quae
erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis: et Ionas descendit ad
interiora navis, et dormiebat sopore gravi.  6 Et accessit ad eum
gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca
Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.  7 Et

  First Page    Next Page    Last Page  

Titles Menu   View Credits and Copyright